- PERVIGILIA
- PERVIGILIAdicebantur olim sacra nocturna, quibus in honorem variorum Numinum pervigiles duci solebant noctes. Ita Cereri, Veneri, Fortunae aliisque Numinibus Pervigilia legimus decreta. apud Livium l. 23. Tacitum Annal. l. 15. c. 44. etc. Unde de Vitellio Sueton. in eius vita c. 10. In Apennini, inquit, iugis etiam pervigilium egit. Inprimis autem Cereris Venerisque Pervigilia celebria fuêre. Vide Auctorem venustissimi Poematis, cui titul. Pervigilium Veneris. Atque hôc tempore abutebantur crebro ad libidinem ac luxum Adolescentes: ut patet ex A. Gellio, ubi exemplum filiae hominis pauperis, in Pervigilio istiusmodi vitiatae, proponit ex Menandro, et qui Latine vertit Caecilio l. 2. c. 23. Quare de Caligula iterum Sueton. c. 54. Nec alia, inquit, de causa videtur eô die quô periit, Pervigilium indixisse, quam ut initium in scenam prodeundi licentiâ temporis auspicaretur. Vide Ant. Thysium IC. Not. in Gellium loc. cit. Interim nocturna sacra pauciora Romanis, quos διαπαννυχιασμοὺς et pervigilia Graecorum magnopere abominatos esse, ex Dionysio l. 2. discimus. Vide Casaubon. ad Augustum Suetonii, c. 94. Gentilium hunc morem sequuti Haeretici, Floriniani, Carpocratiani, Priscillianistae, Gnostici, Alii, nefandis sceleribus noctes exegêre, uti pluribus docet Io. Forbesius Instructionum Historico. Theologic. l. 1. c. 37. alibique. Alia erant Pervigilia Christianorum, quae et ipsa tamen in abusum sensim degenerâsse, docet Bellarminus de Ecclsia Triumph. l. 3. c. 17. In profestis magnorum dierum consueverat Ecclesia vigilare et ieiungare —— Coeterum, quoniam paulatim, occasione nocturnarum Vigiliarum, absusus quidam irrepere coeperant, vel potius flagitia non raro committi: placuit Ecclesiae nocturnos Conventus et Vigilias proprie dictas intermittere, ac solum in iisdem diebus celebrare ieiunia. Vide quoque supra in voce, Nocturni Coetus. At de Pervigiliis puellarum, ad mediam usque noctem, in aliquot gentibus, infra dicemus aliquid, voce Screona: de Pervigiliis Bacchi athletarum, apud veteres Graecos, voce Victoria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.